- FRAXINUS
- FRAXINUSarbor procera ac teres Plin. l. 16. c. 13. multum Homeri praeconio et Achillis hastâ nobilitata. Materies est ad plurima utilis. Ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum citro similis, ut ementes fallat, ubi quod de hasta Achillis habet, hinc est, quod praecipuus ad hastas usus sit huius arboris. Unde, ut classica, sic fraxinum.pro perpetuo belli instrumento usurpavit Claud. in Rufin. l. 1. Carm.3. v. 217. et seqq.Haec si nota forent, frueremur simplice cultu,Classica non fremerent, non stridula fraxinus iret,Non quateret puppes ventus, non machina muros.Et fraxineum robur, pro hasta, Stat. Theb. l. 7. v. 716.——— Iam fraxineum demiserit hastae.Idem l. 8. v. 716.Ecce secat zephyros, ingentem fraxinus iram.Rationem addit Plin. l. 16. c. 43. Oboedientissima quocumque in opere fraxinus eademque hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior. Gallica vero etiam ad currus flexibilis. Vide quoqueve infra Sarissa, Ceterum tanta inter eam ac serpentes inimicitia est, ut ne matutinas quidem occidentesque umbras quam sunt longissimae, serpens attingat —— et si fronde ea gyroque claudatur ignis et serpens, in ignem potius, quam in fraxinum fugiat serpens, Idem ubi supra c. 14. Quod de taxo prodidit Theophr. Hist. l. 3. c. 10. Plura de operibus, ad quae fraxinus utilis vide Apud Virruv. 1. 2. c. 9. uti de Nemesi, cum ramo fraxineo plingi solita, infra ubi de ea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.